Charter Document - 05620689

Charter Document - 05620689


Charter Number: 05620689
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis innotescat Cristi fidelibus quod ego Iohannes filius Gikelli de Ierburc dedi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam quinque acras prati et dimidiam in pratis de Germethorp iacentes in Waterlausdayle proximas prato predicti conventus de Alvingham ex orientali parte quarum longitudo se extendit de Sandwat apud aquilonem quantum prata de Waterlausdayle se extendunt Et ego Iohannes et heredes mei post me warantizabimus predictum pratum prenominato conventui contra omnes homines et acquietabimus versus dominum regem et comitem et omnes homines de omni terreno servitio et seculari exactione sicut puram et specialem et perpetuam elemosinam nostram Concessi etiam predicto conventui de Alvingham et hac mea presenti carta confirmavi in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum quod communicent libere et quiete absque omni disturbatione de me seu de meis hominibus in viis et semitis ville de Germethorp et in territorio eiusdem ville de Germethorp et de Iertheburc Concessi etiam eidem conventui de Alvingham ut transeant cum quadrigis suis oneratis et deoneratas per warectas et frethes feudi mei ex utraque parte ville de Iertheburc cum opus habuerint libere et quiete sine omni disturbatione de me seu de meis Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)