Charter Document - 05620688
Charter Number: | 05620688 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Gikelli de Iereburc concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam illum toftum cum crofto in villa de Germethorp et illum sellionem terre in territorio eiusdem ville que Mariota Hopescort eidem conventui dedit et carta sua confirmavit habendum ita libere et quiete et pacifice per omnia sicut carta predicte Mariote predicto conventui testatur Et ego predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predictum toftum cum crofto et totum predictum sellionem terre cum omnibus suis pertinentiis predicto conventui erga omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus []