Charter Document - 05620680

Charter Document - 05620680


Charter Number: 05620680
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

[H]ec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Reding in octavo sancti Michaelis anno regni Henrici filii regis Iohannis xxv coram Willelmo de Ebor preposito Beverl Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston iustitiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem filium Briani et Gilbertum fratrem eius querentes per Alanum filium Gilberti positum loco ipsius Gilberti ad lucrandum vel perdendum et priorem de Alvingham defortiantem de advocatione ecclesie de Germethorp unde assisam ultime presentationis sum monitum fuit inter eos in eadem curiam scilicet quod predictus prior recognovit predictam advocationem cum pertinentiis esse ius ipsorum Iohannis et Gilberti et pro hac recognitione fine et concordia predicti Iohannes et Gilbertus dederunt et concesserunt predicto priori advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis habendam et tenendam eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Alvingham in liberam puram et perpetuam elemosinam Et predicti Iohannes et Gilbertus et heredes ipsorum warantizabunt acquietabunt et defendent predicto priori et successoribus suis et ecclesie predicte predictam advocationem cum pertinentiis in liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et idem prior recepit predictis Iohanne et Gilberto in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia predicta in perpetuum

Source (click image below to view full size)