Charter Document - 05620662

Charter Document - 05620662


Charter Number: 05620662
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod Alanus comes Britannie feoffavit Germundum de terris in Germethorp et de advocatione ecclesie eiusdem ville Predicto vero Germundo successit Alvericus filius eius et Alverico successit Keteltrot filius eius Et dicto Keteltrot successit Osbertus decanus [filius eius] qui fuit persona [eiusdem ecclesie] ex dono dicti K patris sui et resignans dicte ecclesie nupsit cuidam ex qua genuit duos Hamellinos qui ambo fuerunt decani Cum senior Hamellinus persona dicte ecclesie resignans accepit uxorem filii maioris Beverlaci nomine Mabilla et genuit ex ea primogenitum suum Brianum et alios quatuor filios scilicet Robertum presbiterum Galfridum Arnaldum Vilde et Iohannem Predictus vero Brianus dedit nobis advocationem dicte ecclesie et genuit duos filios scilicet Iohannem et Gilbertum qui post mortem Radulfi de Warvilla [persone dicte ecclesie] in pla citaverunt nos in curiam regis inter quos et nos finis Lanac fuit et insuper cartis suis confirmaverunt nobis dictum advocationem

Source (click image below to view full size)