Charter Document - 05620660
Charter Number: | 05620660 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus filius Hamelini de Ierburc dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam totum toftum cum crofto quod fuit Roberti Ka in Germethorp scilicet croftum quod iacet inter terram predicti conventus et terram quam Arnaldus Bild tenuit quod se extendit a magna via usque ad wang Thoraldi Keling et unam acram prati in Houedailes iacentem inter terram Willelmi Haunseli ex orientali parte et terram Alani filii Briani ex occidentali parte et unum caput abuttat super terram predicti Briani versus aquilonem et aliud caput super terram Hamelini filii Ricardi versus meridiem et super terram Willelmi filii Seldwar cum omnibus pertinentiis suis infra villam ipsam et extra sicut aliqua elemosina melius vel liberius potest conferri Et ego Brianus prenominatus et heredes mei warantizabimus hec omnia prenominata predicto conventui cum pertinentiis contra omnes homines de omnibus rebus et exactionibus inperpetuum Hiis testibus []