Charter Document - 05620656
| Charter Number: | 05620656 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1180 - 1203 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit universis quod ego Brianus filius Hamelini decani de Ierdburth consensu et assensu Constancie uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham ecclesiam sancti Clementis de Germethorp cum omnibus pertinentiis in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et patris mei et matris mee et uxoris mee prenominate et omnium parentum meorum salvo personatu Hamelini avunculi mei decani in vita sua Ego vero et heredes mei warantizabimus hanc donationem sicut liberam et puram elemosinam nostram inperpetuum Hiis testibus []
