Charter Document - 05620655
Charter Number: | 05620655 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1275 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod inter dominum Iohannem comitem Richemundie et domum de Alvingham motum fuit placitum super advocatione ecclesie de Germ tempore illustris regis Edwardi filii Henrici et coram domino Ricardo de Haryngton et domino Willelmo de Northburg terminatum et pro nobis per eosdem dominos G et W inde cuius prolatum cuius iudicii rotulationem penes nos non habemus unde querendam est apud archam regis et fuit breve domini regis eisdem Ricardo et Willelmo directivum tempore domini [Edwardi] regis xix die Iunii anno regni regis Edwardi predicti tertio ad assisam capiendam et habemus predicte [littere] in tesaurio nostro