Charter Document - 05620650
Charter Number: | 05620650 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis Hamelinus de Ierdburc dudum dictus decanus salutem Noscat universitas vestra me Hamelinum et heredes meos dedisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et monialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum Osbertum filium Edwini molendinarium cum liberis suis utriusque sexus et catallis suis Et preter hec mansuram quandam que fuit Angeri filii Stani ex occidentali parte del Grift de Germethorp quantum Tobias in tofto suo inclusum tenuerat Hec vero omnia ego Hamelinus et heredes mei libera et quieta ab omni terreno servitio et dono dedimus in perpetuam elemosinam et erga omnes homines warantizabimus Hiis testibus []