Charter Document - 05620649

Charter Document - 05620649


Charter Number: 05620649
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1148 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]otum sit universis Cristi fidelibus quod ego Hamelinus de Ierdburhg decanus dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate virgini Marie et conventui de Alvingham consilio et assensu Ricardi fratris mei et Hamelini et aliorum amicorum meorum totam [terram] in territorio de Germethorp quam Azo nepos meus tenuit de me pro servitio vj denariorum in hiis locis duos scilicet selliones del sut part gaterum inter [terram] Rogeri Broclaus et terram de Alkinton contra pratum Arnaldi cognati mei et tres selliones que se extendunt de eodem gaterum usque ad Sandwat in longitudine et in latitudine inter terram que fuit Tobye et terram de Alkinton Do etiam eidem conventui et confirmo salinarium quod prenominatus Azo tenuit de me quod adiacet et extenditur ex australi parte Ketelli et Ulkelli et totam terram meam in longitudine xv perticatas Hanc vero donationem et confirmationem feci prescripto conventui intuitu divini amoris in puram elemosinam et perpetuam pro anima Osberti filii mei cuius corpus in cimiterio eorum requiescit Testibus []

Source (click image below to view full size)