Charter Document - 05620640

Charter Document - 05620640


Charter Number: 05620640
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[U]niversis Cristi innotescat fidelibus quod ego Robertus filius Willelmi de Lekeburn concessi et hac mea presenti carta confirmavit fratribus de Alvingham ut fosseant ex novo veterem fosseam in territorio de Cunigesholm scilicet inter pasturam predictorum fratrum que est ex orientali parte Umbainbrig et inter pasturam de Cunigesholm que nominatur Sumerette scilicet totam longitudinem fossee que se extendit a Mannecroft usque ad puplicam stratam inter pasturam predictorum fratrum et inter pratum Ricardi filii Roberti de Tathewelle apud aquilonem Concessi etiam eis ut faciant fosseam ex novo ex predicta fossea usque ad conductum aque que dicitur Ludena inter predictam pasturam predictorum fratrum ex aquilonali parte et inter pratum prenominati Ricardi salva via quatuor percarum in latitudine Terra autem que proicietur a predicta fossea que se extendit a Mannecroft usque Hefeddic proicietur utriumque dimidiando terra autem que proicietur a fossea ex aquilonari parte que se extendit a Hefeddic usque ad Ludena tota proicietur apud aquilonem Concessi etiam predictis fratribus ut faciant fosseam ex novo a via inter pasturam predictorum fratrum et pratum prenominati Ricardi usque ad Mannecroft ex occidentali parte predicte pasture salva via inter fosseam et conductum aque spatii duabus quadrigis obviandis Concessi etiam eis ut habeant totam predictam pasturam undique fosseis clausam liberam et quietam de me et de omnibus meis ad quemcumque usum voluerint sine omni inpedimento Hec omnia ego Robertus warantizabo predictis fratribus contra omnes homines quamdiu Gilbertus filius Haraldi cognatus meus in mea custodia erit et ego custodiam terre de Cunigesholm habuero

Source (click image below to view full size)