Charter Document - 05620636
Charter Number: | 05620636 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1202 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Osbertus filius Ricardi de Tathewell salutem Noveritis me assensu Lorette sponse mee dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in liberam et puram et perpetuam elemosinam totum pratum meum quod habui in marisco de Cuningesholm scilicet totam daylam prati sine aliquo retine mento cum pertinentiis que vocatur Ierlesdayle iacentem inter pasturam predicti conventus et pratum quod fuit Henrici filii Roberti in eodem marisco que scilicet dayla extendit a capitali cursu aque de Ludena usque ad Houedeile versus orientem habendum et tenendum quiete pacifice et integre inperpetuum et libere ab omni terrena exactione et seculari servitio Hoc autem totum pratum prenominatum de Ierlesdayle cum suis omnibus pertinentibus ego predictus Osbertus et heredes mei predicto conventui warantizabimus et acquietabimus et defendemus contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum fide mea interposita Quod ut etiam obtineat firmitatem perpetuam huic presente carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus []