Charter Document - 05620633

Charter Document - 05620633


Charter Number: 05620633
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment, Quitclaim
Date: 1240 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis Cristi fidelibus Ricardus filius Roberti de Tathewell salutem Sciatis me recognovisse beate Marie et conventui de Alvingham rectas divisas que sunt inter feudum meum et feudum suum in prato de Cunigesholm videlicet extenta linea de Houedic quod est de Cunigesholm usque ad Haraldepit ubi ego et fratres predicti conventus statuimus crucem iuxta ripam aque que venit de Alvingham versus Ludena habendas et tenendas sibi inperpetuum quietas de me et de heredibus meis Pro hac vero recognitione et quieta clamantia de divisis prefatis prefatus conventus dedit mihi decem solidos sterlingorum Et ut hec recognitio et quieta clamantia divisarum predictarum perpetuis temporibus perseveret presens scriptum sigillo meo signatum dedi prefato conventui de Alvingham in testimonium Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)