Charter Document - 05620610

Charter Document - 05620610


Charter Number: 05620610
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1307
Date type: Internal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Cum Rogerus West de Covenham nuper in curia nostra coram iustitiariis nostris apud Westm petivisset versus priorem de Alvingham duas acras prati cum pertinentiis in Yerdburgh ac idem prior verisset in eadem curia nostra et voca[vi]sset inde ad warantum Willelmum filium Roberti de Somercotes et Robertum [fratrem] eius qui postea in eadem curia nostra fecissent defaltam ita quod con[] fuisset in eadem curia nostra quod predictus Rogerus recuperaret inde seisinam suam versus predictum p[rior]em et idem prior haberet de terris predictorum Willelmi et Roberti ad valentiam predicti prati cum pertinentiis Et tibi preceperimus quod si dictus Rogerus de predicto prato cum pertinentiis sine dilatione plenarium seisinam habere et eidem priori de terris predictorum Willelmi et Roberti ad valentiam predicti prati cum pertinentiis [] assignari faceres [tamen] eidem Rogero de predicto prato cum pertinentiis seisinam suam habere fecisti set eidem priori de terra predictorum Willelmi et Roberti ad valentiam predicti prati cum pertinentiis huiusque heredes seu assignatos distulisti ut accepimus Et ideo tibi preciperimus sicut alias tibi precepimus [] eidem priori de terris predictorum Willelmi et Roberti ad valentiam predicti prati cum pertinentiis sine dilatione in loco competenti Rogerus et assignati [] causam ob quam non feceris scire facias iustitiariis nostris apud Westm in crastino sancti Iohannis Baptiste et habeas ibi [] Teste R de Heng apud Westm v die Maii anno xxxv

Source (click image below to view full size)