Charter Document - 05620590
Charter Number: | 05620590 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit universis quod ego Willelmus filius Willelmi de Sumercotes consilio et assensu uxoris mee et heredum meorum concessi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham situm sui molendini al suth grene in Sumercotes versus aquilonem iuxta viam scilicet spatium quinque perticarum in longitudine et quatuor in latitudine tenendum in feudi firmam de me et de heredibus meis molendo nobis decem scephas annone nostre per annum absque emolumento pro omni servitio et exactione sicut carta predicti Willelmi patris mei eidem conventui testatur Ego vero Willelmus predictus et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predictum locum prenominato conventui cum libero introitu et exitu ad predictum molendinum contra omnes homines per predictum servitium inperpetuum Hiis testibus []