Charter Document - 05620580

Charter Document - 05620580


Charter Number: 05620580
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo filius Willelmi filii Adestani de Westorp in Schitebrok salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam medietatem totius fossati cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Schitebrok cum tota longitudine sua cuius caput aquilonale abuttat super occidentem Baldewynscarth et caput australe super croftum quod fuit aliquando Ricardi Scaverib iacentis ex oriente crofti quod vocatur Gottecroft in territorio de Cok et omnes emendas sine aliquo retine mento ad ipsum fossatum spectantes iacentes ex occidente fossati inter ipsum fossatum et Gottecroft ad habendum et tenendum libere et quiete pacifice et integre sicut aliqua elemosina pacificus liberius et quietius a viris religiosis teneri potest Et ego Hugo et heredes mei warantizabimus dicto conventui totam medietatem predicti fossati sex pedes large in latitudine continentis nomine medietatis cum tota longitudine sua et omnes emendas prenominatas cum omnibus pertinentiis suis defendemus et de omnibus rebus acquietabimus erga omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium et robur presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)