Charter Document - 05620573
| Charter Number: | 05620573 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus filius Willelmi de Elkintona salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unum toftum cum pertinentiis in territorio de Saltfletby continentem in se duas acras terre et iacet ex occidentali parte de Apol inter pratum quod fuit aliquando Hugonis de Baiocis et pratum monachorum de Parco Lude et extendit se versus occidentem super terram quam Ydonea mater mea dedit eidem conventui in puram elemosinam Ego vero predictus Ricardus et heredes mei predictum toftum cum pertinentiis predictis priori et conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus acquietabimus contra dominum regem et dominos feodi et contra omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus []
