Charter Document - 05620556

Charter Document - 05620556


Charter Number: 05620556
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Sibilla et Iuliana filie Walteri filii Gunne de Manneby salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam totum toftum in villa de Manneby quem predictus Walterus pater noster tenuit de socchagio de Gertun qui iacet propinquior tofto Iacoby carpentarii de Manneby ex occidentali parte cum libero introitu et exitu et cum omnibus aliis aisiamentis eidem tofto pertinentibus liberum et quietum ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine Hanc autem donationem et confirmationem fecimus predicto conventui pro salute animarum nostrarum et pro animabus patris nostri et matris nostre Nos vero predicte Sibilla et Iuliana et heredes nostri warantizabimus predicto conventui predictum toftum sicut puram et perpetuam elemosinam nostram et acquietabimus de omnibus servitiis et de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines in perpetuum Et ut hec donatio rata sit et stabilis inperpetuum presentem cartam sigillis nostris corroboravimus Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)