Charter Document - 05620552
Charter Number: | 05620552 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1148 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Laud Misc. 642 (f86r) |
Charter:
[N]otum sit cunctis Cristi fidelibus quod ego Ricardus de Grimolby filius Roberti de Marisco et Pupelina mater mea et Arnaldus Galle sponsus eius concessimus et dedimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et monialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum sex acras prati in Henngdaile ex septemtrionali parte habendas et tenendas libere et quiete inperpetuum Hanc donationem fecimus et sigillo confirmavimus et fide nostro corroboravimus pro anima Roberti de marisco et antecessorum nostrorum nec non et in manu Reginaldi decani de Covenham pro salute nostra warantizare erga reges et dominos et omnes homines affidavimus ut specialem elemosinam nostram et heredes nostri post nos Huius donationis et confirmationis hii sunt testes []