Charter Document - 05620531
| Charter Number: | 05620531 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1260 - 1261 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Salamon filius Dyaie Iudei Linc salutem Noveritis quod Willelmus de Redburn manens in Cok est quietus de me de una dimidia marca sterlingorum et de dimidia summa et de dimidio bussello frumenti in quibus mihi tenebatur extra scriptum et extra talliam unus terminus solutionis dicti debiti fuit a die beati Martini in unum mensem anno regni regis Henrici filii Iohannis xlv In huius rei testimonium presens scriptum littera mea Hebraica signavi
