Charter Document - 05620526
| Charter Number: | 05620526 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
| Date: | 1148 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Hugonis de Scitebroke concessi et presenti carta mea confirmavi pro me et heredibus meis licentiam dedi priori et conventui de Alvingham ut faciant et mundent fossatum suum ex nort parte de Gottecroft quandocumque voluerint sicut eis melius viderint expedire scilicet a tofto Baldwini quamdiu Gottecroft durat versus orientem et ut ponant super terram meam versus aquilonem quicquid in eodem fossato ceperint eicientes quam longe eis placuerit ita ut non capiant de terra mea ad dampnum meum scilicet idem fossatum rationabiliter et recta linea procedat et quicquid in eo quod de dicto fossato versus terram meam eicerit creverit mihi et heredibus meis remanebit Ego vero dictus Robertus vel heredes mei dictum fossatum nunquam de cetero aliquo labore deteri orabimus Hanc autem concessionem et confirmationem ego dictus Robertus et heredes mei dictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus acquietabimus inperpetuum Hiis testibus []
