Charter Document - 05620525
Charter Number: | 05620525 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Rogeri de Eysterby salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham et maxime ad camisias monialium duos solidatus redditus annui percipiendos annuatim de me et heredibus meis ad festum sancti Petri ad vincula in puram et perpetuam elemosinam de prato meo in territorio de Eysterby quod vocatur Otherholm quod quondam dederam Ydonee sorori mee Et ego Iohannes et heredes mei predictum redditum duorum solidatum quem quidem redditum Ydonea soror mea eisdem testa mentaliter delegavit ad predictum terminum sine aliqua difficultate vel occasione plene persolvemus et eundem redditum predicto conventui contra omnes homines et feminas tam Cristianos quam Iudeos warantizabimus et defendemus inperpetuum sicut puram et perpetuam elemosinam nostram Ne igitur aliqua occasione decetero aliquis contra hanc donationem meam et confirmationem poterit quicquam attemptare vel illam aliquo modo infirmare In huius rei robur et testimonium presenti scripto sigilli mei posui inpressionem Hiis testibus []