Charter Document - 05620524

Charter Document - 05620524


Charter Number: 05620524
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Rogeri de Eysterby concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam unam bovata terre cum prato et omnibus aliis pertinentiis suis in territorio de Cok quam Mauricius quondam tenuit excepto tofto sicut carta domine Constancie matris mee eis testatur Ego vero predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predictam bovata terre cum prato et aliis pertinentiis excepto tamen tofto predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)