Charter Document - 05620523

Charter Document - 05620523


Charter Number: 05620523
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant universi Cristi fideles et presentes et futuri quod ego Iohannes filius Rogeri de Eysterby concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in Cok et unam bovata terre cum pertinentiis suis quam Alvredus quondam tenuit in territorio eiusdem ville Concessi etiam eidem conventui et hac confirmavi carta Willelmum filium Alvredi de Cok cum omni sequela sua et omnibus eorum catallis in puram et perpetuam elemosinam sicut carte domine Constancie de Melsa matris mee et Iuliane cognate mee de Otteby eiusdem conventui testatur Hunc autem Willelmum prefatum et omnem eius sequelam cum omnibus eorum catallis et prefatum toftum et prefatam bovata terre in Cok cum suis pertinentiis ego Iohannes prefatus et heredes mei warantizabimus prefato conventui et acquietabimus et defendemus de omnibus rebus contra homines et contra omnes calumpnias inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)