Charter Document - 05620503
Charter Number: | 05620503 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1200 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Radulfus filius Rogeri de Cok dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Willelmo fratri meo et heredibus suis pro homagio et servitio suo triginta et duas perticatas et dimidiam perticatam terre in longitudine et octo perticatas et duos pedes in latitudine de tofto quod fuit Rogeri patris mei in Cok apud orientem quod extendit supra viam et quartam partem terre unius bovata apud orientem cum omnibus pertinentiis suis illius scilicet bovata quam Rogerus pater meus tenuit de feodo Willelmi de Friston tenendas de me et de heredibus meis libere et quiete reddendo mihi vel heredibus meis annuatim tres obulos ad Natale domini pro omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus salvo forinseco servitio quantum pertinet ad tantam terram illius tenementi Et ego et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predictam terram prefato Willelmo et heredibus suis pro nominato servitio contra omnes homines Hiis testibus []