Charter Document - 05620499

Charter Document - 05620499


Charter Number: 05620499
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis fidelibus presentibus et futuris Petrus filius Ede de Scupeholm salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in omnibus terris pratis et pasturis infra villam de Cok et in territorio eiusdem ville iacentibus qualicumque Yvonem et Rogerum Vavasur et Robertum fabrum avunculos meos et Hanke et Gille contingentibus de quibus predictus conventus fuerit in saisina vel quicumque per eos anno gratie MCCXXX nono ad festum sancti Michaelis Ut autem hec confirmatio et quieta clamatio perpetuam habeat stabilitatem presens scriptum sigillo meo cum fidei datione corroboravi in testimonium Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)