Charter Document - 05619022
Charter Number: | 05619022 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei [] ut superius datum Lugd x kalendas Februarii pontificatus nostri anno ij Harum igitur auctoritate litterarum partibus convocatis et in nostra presentia constitutis audita petitione predictorum virorum religiosorum lite super ea legitime contestata factis coram nobis hinc inde positionibus interrogationibus et responsionibus partium visis instrumentis tam de assensu patroni ecclesie de Staynton qui tunc temporis fuit patronus quam episcopi Linc eiusdem loci ordinarii et capituli Linc ecclesie necnon et venerabilis patris in Cristo archiepiscopi Cantuar apostolice sedis legati de confirmatione super eodem subsecuta per quem omnes prefati religiosi intentionem suam super duabus partibus ecclesie predicte quas petebant plenius esse fundatam asserebant Intellectis utriusque partis rationibus et allegationibus plenius discussis cum predicte partes nichil amplius haberent quod coram nobis proponere vellent set nostram sententiam precise super ipsa causa peterent et expectarent Nos iuris ordine in omnibus observato communicato bonorum virorum et iuris peritorum consilio quia constitit nobis per predicta instrumenta et alia documenta tam de facto quam de iure de intentione partis petentis predictas duas partes solum deum per oculis cordis habentes In nomine sancte et individue Trinitatis prefatis religiosis in usus proprios habendas et possidendas in perpetuum sententialiter adiudicavimus prefatum Petrum clericum eorum adversarium in expensis x marcarum argenti taxatis et iudicatis parti victrici persolvendas condemnantes