Charter Document - 05610492
Charter Number: | 05610492 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1220 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[H]oc cyrograffum testatur quod Lambertus qui fuit gener Roberti filii Mazelin de Cok dedit priori et conventui de Alvingham in perpetuum escambium duos selliones terre arabilis in territorio de Cok iacentes ex orientali parte ville ex north parte de Gategrainhil inter terram Rogeri filii Ranulphi et terram Hernisii Fulbert et abuttant versus sut super Gocelingate Hardpenig et versus north contra terram dictorum prioris et conventus habendos et tenendos eisdem priori et conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus asyamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum escambium pro duobus sellionibus de elemosina sua iacentibus ex suth parte de Nevillegate inter terram Willelmi carpentarii et terram Ricardi Withet versus north super Nevillegate et versus [suth] super Suthgate Predictus vero Lambertus et heredes sui predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predictis priori et conventui pro prefatis duobus sellionibus inperpetuum escambium in puram elemosinam warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes acquietabunt inperpetuum Hiis testibus []