Charter Document - 05610485
Charter Number: | 05610485 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift, Quitclaim |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit universis presentibus et futuris quod ego Iuliana de Otteby filia Roberti de Otteby concessu et assensu domini et sponsi mei Gilberti de Well dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis quietum clamavi Willelmum filium Alvredi de Cok cum omni sequela sua et cum omnibus catallis suis cum corpore meo Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam Ego vero Iuliana predicta et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predictum Willelmum et omnem eius posteritatem cum omnibus eorum catallis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus []