Charter Document - 05610478
Charter Number: | 05610478 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1200 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Roberti de Cok dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate M et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis in territorio de Cok ex occidentali parte ville quorum unus iacet super Wilth ex west parte leti sellionum predicti conventus et alius iacet ex est parte de Wdeberthe iuxta terram que fuit quondam Agnetis Galle ex aquilonali parte et extendit super forarium quod fuit quondam Wydonis de Elebec Et ego et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predictos selliones prefato conventui contra omnes homines sicut puram et specialem elemosinam nostram inperpetuum Hiis testibus []