Charter Document - 05610432
Charter Number: | 05610432 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1200 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus Robertus filius Willelmi de Cokerint salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate [Marie] et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex orientali parte eiusdem ville ita iacentes quod habent ex utraque [parte] sibi adiacentes terras Ricardi Ylleheyl scilicet super Gategrenehyl et abuttat versus aquilonem super Gocelingate et versus austrum super terram Iohannis le Vavasur tenendos et habendos dicto conventui libere quiete pacifice de me et heredibus meis sicut aliqua elemosina liberius et quietius ab aliquibus viris religiosis teneri vel haberi poterit Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis aysiamentis libertatibus intra villam et extra contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus []