Charter Document - 05610426
Charter Number: | 05610426 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Idem Robertus assignat et attornat nos ut reddamus Henrico Bec domino suo quatuor solidos ad assumptionem sancte Marie [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Robertus filius Willelmi de Lekeburna salutem Noverit universitas vestra me assignasse et atturnasse conventui de Alvingham ut reddant Henrico Bec domino meo et heredibus suis inperpetuum quatuor solidos ad assumptionem sancte Marie quos mihi solebant annuatim reddere de terra que fuit Gotte Wag in territorio de Cokerint quam Gilebertus heres eius dedit eis et carta sua confirmavit quam tenent de me et ut faciant inde forinsecum servitium predicto Henrico et heredibus suis quantum pertinet ad dimidiam bovatam terre illius tenementi Hec omnia concessi ego Robertus prenominatus et carta mea confirmavi predicto conventui ita quod nec ego nec heredes mei aliquo modo poterimus aliquid exigere de prefato conventu de predicto tenemento et servitio nisi tantummodo orationes Et ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictum tenementum contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus