Charter Document - 05610422
Charter Number: | 05610422 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift, Quitclaim |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Idem Radulfus concedit et quieteclamat Gilberto fratri suo omne ius quod habuit in terra patris sui in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Radulfus filius Gotte concessi et quietumclamavi Gileberto fratri meo et heredibus suis vel cui assignare voluerit de me et de heredibus meis omne ius meum quod habui in terra patris nostri in territorio de Cokerint pro quatuor acris prati quas predictus Gilebertus dedit mihi et heredibus meis sicut carta eius testatur Et ut hec quieta clamatio rata sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi fide mea interposita Hiis testibus