Charter Document - 05610403

Charter Document - 05610403


Charter Number: 05610403
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Redburn concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex orientali parte ville iacentes super Gategrainehil inter culturas predicti conventus et extendunt se in longitudine versus austrum super feodum de Fristona et versus aquilonem super viam Gocelini Hardpening tenendos et habendos de me et heredibus meis libere quiete et pacifice cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius viris religiosis conferri potest et ab eisdem possideri Ego vero Willelmus et heredes mei predictos selliones cum omnibus pertinentiis suis dicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus contra dominos feudi et contra omnes homines acquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)