Charter Document - 05610375
Charter Number: | 05610375 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Nevill et Cristiana sponsa mea concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum quicquid antecessores nostri scilicet Suanus filius Magni et Yvo de Marisco filius eius eidem ecclesie in elemosinam dederunt et insuper quandam culturam predicte ecclesie dedimus quam idem Yvo pater domine Cristiane in extremis vite sue prenominate ecclesie dederat que iacet ex australi parte vie que tendit apud Scupeholm de curia Ranulphi clerici Hec omnia ego Rogerus et domina Cristiana concessimus et confirmamus in puram et perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Alvingham et conventui ibidem Deo servienti pro salute nostra et pro salute animarum antecessorum nostrorum Huius donationis et concessionis hii sunt testes []