Charter Document - 05610374
Charter Number: | 05610374 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus de Nevill et Cristiana sponsa sua dant et confirmant nobis quandam culturam et quicquid antecessores sui nobis dederunt vel vendiderunt [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Nevill et Cristiana sponsa mea concessimus et dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et ecclesie sancte [Marie] de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum in perpetuam elemosinam quandam culturam que iacet ex australi parte vie que tendit a curia Ranulphi clerici apud Scupholm et quicquid antecessores nostri scilicet Suanus filius Magni et Ivo de Marisco filius eius predicte ecclesie in elemosinam dederunt vel vendiderunt et moniales eo die possederunt quam ego Rogerus et uxor mea Cristiana commendavimus filiam nostram in manu magistri Gilberti de Sempingham in communi capitulo sanctimonialium de Alvingh ut adulta inter eas sicut monacha scilicet anno domini mclxxix die tertio post octavo sancti Andree Hec omnia ego Rogerus et sponsa mea Cristiana concessimus et confirmavimus in puram et perpetuam elemosinam iam dicte ecclesie et warantizabimus eam erga regem et dominos et omnes homines et heredes nostri post nos inperpetuum ut prosit nobis et antecessoribus nostris Et hic et ante dictum huius nostre donationis et concessionis testes sunt