Charter Document - 05610365

Charter Document - 05610365


Charter Number: 05610365
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Idem Robertus dat nobis omnes terras arabiles et omnia prata in Boifen et in omnibus aliis locis que habemus de se in territorio de Cok et de Al [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris ego Robertus Haket de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me divini amoris intuitu et pro salute anime mee et antecessorum meorum confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam omnes terras arabiles et omnia prata in Boifen et in omnibus aliis locis cum pertinentiis suis que predicti prior et conventus de Alvingham habent de me in territoriis de Cokerint et de Alvingham habenda et possidenda quiete et pacifice sicut carte quas prior et conventus de Alvingham inde habent testantur Hanc vero confirmationem feci predicto conventus anno ab incarnatione domine mccxxij et tactis sacramentis coram priore et conventu et omnia predicta hec tenere affidavi et warantizare iuravi Et ego Robertus Haket et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus omnes terras arabiles et omnia prata in Boyfen et in omnibus aliis locis cum pertinentiis suis sicut predictum est contra omnes homines inperpetuum Et ut hec mea confirmatio rata sit et stabilis presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus

Source (click image below to view full size)