Charter Document - 05610356
Charter Number: | 05610356 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1148 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Willelmus de Fristun consensu et assensu uxoris mee Marie et heredum meorum dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus totam illam mansuram quam tenuit Abraham rusticus noster iuxta Hadentoft et totum croftum ipsius Abrahe et communem pasturam terre nostre de Cokerint et quicquid homines nostri de feudo nostro eidem ecclesie in elemosinam contulerunt Hec omnia ego Willelmus et Maria sponsa mea et Bertram filius meus et heres dedimus atque confirmavimus predictis monialibus et fratribus earum pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum in puram elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio et consuetudine perpetuo possidendam cum Eufemia filia mea quam in consortio earum sanctimonialium posuimus Huius donationis et confirmationis hii sunt testes []