Charter Document - 05610349
Charter Number: | 05610349 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1195 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est quedam compositio facta inter Willelmum Haket et Robertum fratrem eius videlicet quod dictus Robertus dimittit et concedit Willelmo fratri suo totum pratum suum in Boifen in vadimonio pro decem solidis [H]ec est conventio facta inter Willelmum Haket et Robertum fratrem eius quod ego scilicet Robertus consilio et assensu uxoris mee et heredum meorum dimisi et concessi Willelmo fratri meo vel cuicumque assignare voluerit plenarie et integre totum pratum meum infra Boifen in vadimonio pro decem solidis reddendis predicto Willelmo infra octabas sancti Botulphi tali etiam conditione quod si predictus Robertus non reddiderit prefato Willelmo predictos solidos ad prenominatum terminum predictum pratum remanebit prefato Willelmo usque ad talem terminum anni subsequentis si vero in primo anno sive in anno subsequenti predicti denarii soluti non fuerunt de anno in annum predicta retenta conventione prefatum pratum prenominato Willelmo remanebit Donec predictus Robertus prenominato Willelmo denarios prenominatos reddiderit quamdiu vero predictus Willelmus prefatum pratum retinebit de predictis x solidis quolibet anno unus denarius remittetur Quod ut ratum sit et stabile fide etiam mea in manu fratris Michaelis de Alvingham posita sigilli mei inpositione corroboravi Hec conventio facta fuit anno in quo accidit festum annuntiationis sancte Marie in vigilia Pasche floridi et ante festum sancti Botulphi Hiis testibus