Charter Document - 05610348
| Charter Number: | 05610348 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1213 - 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Hugo Haket de Cokerint remisi et hac mea presenti carta confirmavi de me et de heredibus meis quietum clamavi in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel habere potui in omnibus terris et possessionibus cum omnibus earum pertinentiis in Cokerint quas Goda filia Roberti fabri sponsa mea in libera potestate sua et antecessores eius conventui de Alvingham contulerunt sicut carte eorum eisdem testantur Quod ut perpetuam obtineat firmitatem huic carte mee sigillum meum apposui et ad maiorem inde securitatem fidem meam in manu domini Thome prioris eiusdem domus corporaliter prestiti et etiam cunctis sacrosanctis evaungeliis in ecclesia beate Marie de Cokerint omnia tenementa predicta cum pertinentiis fideliter inperpetuum prefato conventui warantizanda pro me et pro heredibus meis sollempniter iuravi et insuper iuravi me nunquam de cetero vel alique per me de tenementis predictis predicto conventui aliquomodo inferre calumpniam seu molestiam aut gravamen Hiis testibus []
