Charter Document - 05610330

Charter Document - 05610330


Charter Number: 05610330
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Sigwardi de Cokerint dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam toftum meum in Cokerintun quod tenui de conventu de Alvingham et quatuor seliones in Est Langes ex sut parte crofti monialium de Alvingham et unum selionem ex occidentali parte ville iuxta duos seliones monialium de Alvingham ex sut parte Et preterea dedi et presenti carta mea confirmavi predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam medietatem nort crofti et medietatem tofti de terra Rogeri fratris mei et duas partes totius terre predicti Rogeri in terra arabili et in pratis et in marisco et in pascuis et in omnibus locis sicut ius meum quod adquisivi coram iustitiariis domini regis apud Lincolniam cum filia mea Goda quam ad consiliandam susceperunt salvo forinseco servitio quantum pertinet ad tantam terram illius tenementi Ego vero et heredes mei warantizabimus et acquietabimus totam predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)