Charter Document - 05610318
Charter Number: | 05610318 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1202 - 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas de Scoteni concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in perpetuam possessionem et perpetuam elemosinam tredecim acras prati in uno loco et tres acras prati et unam percatam in alio loco cum omnibus pertinentiis suis que sunt de feodo meo in territorio de Cokerint illas videlicet tredecim acras prati in Lefletcroft simul iacentes propinquius prato predicti conventus ab austro et tres acras prati et unam percatam in Wibdeile inter pratum Rogeri de Nevill et pratum de baronatu quas Willelmus filius Roberti de Sumercotes eis dedit et carta sua confirmavit Habendas et tenendas libere quiete et pacifice inperpetuum per omnia sicut carta ipsius Willelmi eis testatur reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis in vigilia Pentecoste viginti denarios pro omni servitio et consuetudine et exactione Hiis testibus []