Charter Document - 05610298

Charter Document - 05610298


Charter Number: 05610298
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[I]nnotescat universis sancte matris ecclesie filiis quod ego Robertus de Pormort assensu uxoris mee Alicie et omnium heredum meorum concessi et dedi Deo et sancte Marie et sanctimonialibus et fratribus earum de Alvingham v bovatas terre arabilis in campis de Alvingham cum omnibus pertinentis suis illas videlicet que fuerunt Houch et Walteri filii Clac et Aceri filii Osgot et Ulfketel et Radulfi fili[orum] Osberti cum hiis iam dictis hominibus et liberis suis et catallis et omni supellectili sua et duas bovatas terre arabilis in campis de Cok cum omnibus pertinentiis suis illas videlicet que fuerunt Hanche et Gille Hec autem omnia dedi eis in perpetuam elemosinam salvo tamen forinsi servitio quod regi vel vicecomiti vel ministris eius pertinet quod fratres de Alvingham persolvent quantum ad illam tenuram pertinet cum ab eis iuste exigitur Si autem dominus feudi illius iussu regis sive per breve illius auxilium super feudum illum posuerit fratres de Alvingham pro illa tenura quantum ad eam pertinet illi persolvent Preter hec ego Robertus de Pormor dedi predictis sanctimonialibus totam terram que fuit Gocelini del Marays et v perticatas de marisco meo per medium Medelholm ex orientali parte super aquam que vocatur Ludena et mansuram unam in Cok quam Hanche tenet et quandam terrulam iuxta grangiam suam de Hathentoft Hec autem omnia concessi et dedi eis libera et quieta ab omni exactione et seculari servitio excepto quod singulis annis dabunt mihi et heredibus meis post me pro vij predictis bovatas et hiis sequentibus datis x et octo denarios ix scilicet ad festum sancti Botulphi et ix ad festum sancti Martini Pro hiis autem omnibus recepi a predictis fratribus gratiam pro gratia videlicet xl marcas argenti et in vestituram demenii mei quod de me tenuerunt Ego et heredes mei post me warantizabimus et acquietabimus eis hec omnia erga regem et dominos et omnes homines Nam hec omnia in generali capitulo de Sempingh super altare manu mea obtuli et inperpetuum tenenda in manu Petri de Gousle vicecomitis affidavi coram hiis testibus Matheo capellano [] salvis fori[n]secis servitiis ad illas vij bovatas pertinentibus que regi vel ministris eius pertinent vel domino scilicet suo recto relevo et rationabilibus auxiliis que mihi et heredibus meis exhibebit cenobium et ego et heredes mei illi et heredibus eius Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)