Charter Document - 05610286

Charter Document - 05610286


Charter Number: 05610286
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1330 - 1331
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus le Vavasour per Thomam de Milleford attornatum suum petit versus priorem de Alvingham unum molendinum cum pertinentiis in Cokerington quod idem prior de eo tenet per certa servitia et quod ad ipsum Henricum reverti debet per formam statuti de communi consilio regni regis inde provisi eo predictus prior in facienda predicta servitia per brevium iam cessavit [] Et unde idem Henricus dicit quod cum predictus prior teneat de eo predictum molendinum cum pertinentiis per fidelitatem et servitium xij solidorum per annum de quibus servitiis idem Henricus fuit seisitus per manus predicti prioris videlicet de predicta fidelitate ut de feodo et iure et de predicto redditu in dominico suo ut de feodo et iure tempore pacis tempore Edwardis regis avi domini regis Nunc predictus prior in facienda predicta servitia per biennium ante diem impetrationis brevis scilicet sextum diem Octobris anno regni [domini] regis nunc tertio iam cessavit [] per quod actio accrevit eidem Henrico petendi predictum molendinum in dominico [] et quod [] et inde producit sectam [] et prior per Ricardum de Bolyngbrok attornatum suum venit et defendit ius suum quoniam [] et dicit quod cum predictus Henricus petat versus eum unum molendinum [] illud quod petit non est nisi due partes siti cuiusdam molendini et continet duas partes unius rode prati et pasture et quartam partem unius rode terre tam quas ipse tenet de eo per fidelitatem et servitium sex denariorum per annum et dicit quod actio predicto Henrico comparere non potest in hac parte que dicit quod predicta tenementa aperta sunt districtioni ipsius Henrici et fuerunt predicto die impetrationis brevis sui [] et hoc paratus verificare [] Et Henricus dicit quod predicta tenementa non aperta districtioni ipsius Henrici nec fuerunt predicto die impetrationis brevis [] sicut predictus prior dicit Et hoc petit quod inquiratur per patriam Et prior similiter ideo preter est vicecomiti quod venire faciat hic in crastino sancti Iohannis Baptiste xij per quos [] et qui nec [] ad recognitionem [] quia tam [] per essonium post legitime vadiatam quo die cras[tino] Pur[ificationis] predicte resignavit defalcis et placitavit []

Source (click image below to view full size)