Charter Document - 05610281
Charter Number: | 05610281 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Report |
Date: | 1417 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes Teleby persona ecclesie de Germethorp in comitatu predicto sum monitum fuit ad respondendum priori de Alvyngham de placito quod reddat ei octo libras que ei a retro sunt de annuo redditu octo librarum quem ei debet [] Et unde idem prior per Ricardum Leches attornatum suum dicit quod ipse seisatus fuit de annuo redditu predicto per manus predicti Iohannis persone ecclesie de Garmethorp ad festum sancti Barnabe apostoli apud Garmethorp annuatim solvendo idemque prior et omnes predecessores sui priores de Alvyngham ut de iure ecclesie sue de Alvyngham a tempore quo non extat memoriam seisati fuerunt de annuo redditu predicto per manus predicti Iohannis et predecessorum suorum personarum predicte ecclesie de Garmethorp pro tempore existentium ad festum predictum apud Garmethorp annuatim solvendo usque festum sancti Barnabe apostoli proximo ante diem impetrationis brevis ipsius nunc prioris scilicet tertio decimo die Iunii anno regni domini regis nunc quinto quod predictus Iohannes Teleby nunc persona ecclesie de Garmethorp annuum redditum predictum eidem nunc priori subtraxit et illum ei reddere contradixit et ad huc contradicit unde dicit quod deterioratum est et dampnum habet ad valentiam decem librarum et inde producit sectam [] Et predictus Iohannes Teleby per Willelmum atte See attornatum suum venit et dicit quod ipse non potest dedicere actionem predicti nunc prioris predictam nec quin idem Iohannes Teleby debeat eidem nunc priori annuum redditum predictum nec quin octo libre eidem nunc priori de annuo redditu predicto ante predictum diem impetrationis brevis predicto a retro fuerunt prout predictus nunc prior per breve et narrationem sua supponit Ideo consideratum est quod predictus nunc prior recuperet versus predictum Iohannem Teleby annuum redditum predictum et arreragia eiusdem ante diem impetrationis brevis predicti que se attingunt ad octo libras et dampna sua occasione detentionis annui redditus illius ad tres decem solidos et quatuor denarios per curiam taxatos Et nichil de misericordia predicti Iohannis Teleby quia venit primo die per sum monitum []