Charter Document - 05610280

Charter Document - 05610280


Charter Number: 05610280
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Request
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hibern et dux Aquitan dilectis sibi in Cristo priori de Alvingham et priorisse et eorum conventibus salutem Licet si ad retroacta convertamus intuitum mentis nostre et quorumdam merita interius advertamus liberis Leulini filii Grifini quondam principis Wallic[i] et David fratris eius quorum perfidia apud omnes retinetur recenter et memoriter recitatur subvenire me cum teneamur dominum tamen habentes pre oculis ipsorum etiam compatientes sexui et etati ne forsan innocentes et inscii iniquitates et celera impiorum luere videantur ipsis caritatis intuitu duximus salubriter providere quo circa de vestra devotione confisi vestrique conversationem ordinis precipue contemplantes dilectionem vestram votivis precibus exoramus quatinus aliquam vel aliquas de filiis dictorum L et D fratris sui quam vel quas vobis duxerimus [nomina] memoranda velitis admittere ad ordinem et habitum domus vestre et quid super hoc duxeritis faciendum nobis citra festum natalis domini vel saltem in ipso festo per vestras litteras rescribatis Dat super privato sigillo nostro apud Ludelawe undecimo die Novembris anno regni nostri undecimo

Source (click image below to view full size)