Charter Document - 05610279
Charter Number: | 05610279 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1281 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Radulphus de Richemunda prior de Alvingham et eiusdem loci utriusque sexus conventus salutem in domino sempiternam Cum divina disposuerit bonitas omnes bonum remunerare debere et pauperes Cristi aliunde non habeant unde suis benefactoribus retribuant si ut ipsos per orationes et piarum affectionum suarum instantia omnium bonorum retributionem commendent Nos attendentes affectionem pium quod nobilis vir dominus Iohannes de Britannia comes Rich erga religiosos habere dinoscitur et sine intermissione recolentes quod plura emolumenta quibus in divino conff[] sustinemus in feodis et dominiis memorati domini Iohannes percepimus in perticarum et percipiendorum recompensa com prefatum dominum Iohannes omnia fraternitate admittere dignum duximus et de [divina] bonitate et misericordia confisi ipsi domino Iohannes tanquam patronus et speciali advocato nostro plenum et specialem participationem concedimus omnium missarum omnium devotio et affectationum latinarum suspiriorum penitentes fructuum elemosinarum et omnium et singulorum bonorum et benefactorum que ad dictam beneplacitam et animarum commodum fiunt in domo nostra et totius ordinis congregatione eo fient inperpetuum tam vivis quam pro defunctis ita quod cum de obitu suo nobis [confecerit] obitum suum cum presenti carta per totum ordinem nostrum deprecare pro eodem tanquam pro proprio patrono et speciali advocato nostro fieri faciemus Et si inter nos sepulturi elegerit coram magno altare in ecclesia nostra ubi ipsius memoria recitabitur inperpetuum ipsum honorifice pro iuribus sepeliri procurabimus et ad ipsius memoriam sempiternam nomen eius in omnibus martilogiis nostri ordinis scribi faciemus In cuius []