Charter Document - 05610259

Charter Document - 05610259


Charter Number: 05610259
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1448 - 1465
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Petitio alicuius ecclesie a domino Papa in proprios usus [] Supplicatio Supplicavit Significant sanctitati vestre prior et conventus monasterii de Alvingham ordinis sancti Gileberti de Sempingham []am ecclesiam nullo medio pertinentem Lincoln diocese quod ad eorum monasterium predictum supra stratam puplicam iuxta mare s[] in quo centum sanctimoniales et amplius seorsum ab hominibus degentes incluse confuerint iugiter cum pauperibus quam dimitum pro necessariis hospitalitatis optinendis multitudo eo[rum] onerosa quibus in eodem victualia et alia []nitatiis solatia ministrant multociens tamen non mediocriter ultra vires suas quodque dictum monasterium existit aliene [] quod ad solutionem congruam et alia incumbentia eis onera supportanda et hospita[lita]tes consuetas [] obsequendas non suppe[] possessiones eorum et bona in tot partes divisa sitque propter aquarum inundationem [] et sterelitates agrorum pestilentias et mortalitates animalium maiorum et minorum et alios en[] noxios qui iam dudum in regno Anglie [in]aluerunt et ad huc non cessant munere ipsum monasterium [] pauper[es] depressum cuius ecclesia conventualis est ruinosa quod absque sede apostolice benigne suffragio non speretut posse virisimiliter respirare Quare supplicant [sancti]tati vestre idem prior et conventus utriusque sexus tam sancti[monialium] inclusarum quam canonicorum et fratrum eisdem ministrantium quatenus eas prefatas inclusas et earum monasterium predictum benigno favore apostolice munificentie graciose prosequentes earum [] pia miseratione propellentes parochialem ecclesiam de G dicte Lincoln diocesis in qua predicti prior et conventus et nullus alius plenum ius patronatus optinere no[] cuius fructus redditus proventus secundum taxationem decime nunc currentis N sterlingorum valorem annuum non excedit Ad prefata onera commodius supportanda debitis alicuis et aliis incomoditatibus premissos relevandis cum omnibus suis iuribus et pertinentiis prefatis priori et conventui et dictis reclusis virginibus et monasterio predicto ex certa scientia in usus proprios inperpetuum deputari dignemini miseri[corditer] et applicare ita quod cedente vel decedente rectore eiusdem ecclesie vel ea quovis alio modo vacante ius et possessionem ipsius apprehendere valeant ipsimet cum omnibus iuribus suis et pertinentiis retinere diocesam episcopi sive cuiuscumque alterius assensu [] resquisito non obstante quod locorum dioces[am] omnes fructus et proventus de consuetudine percipiant ecclesie antedicte quotiens ipsam vacare contigerit quousque alius rectorum instituatur in eadem cum aliis clausulis gratiosis favorabilibus et oportunis ita quod eidem ecclesie possit deserviri per capellanum conductivum vel per aliquem canonicum eiusdem domus per priorem assignatum que maior pars presentium eiusdem ecclesie consistit in alteragio

Source (click image below to view full size)