Charter Document - 05610242
Charter Number: | 05610242 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquetannie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Quia accepimus per inquisitionem quam per dilectum et fidelem nostrum Alexandrum de Monte Forti fieri fecimus quod semita illa que est inter domos canonicorum et monialium de Alvingham per quam quidam parochiani eiusdem ville ad ecclesiam suam parochialem eiusdem ville accedunt propter diversa pericula et incommoda ibidem frequentus emergentia dictis religiosis non mediocriter est nociva et quod non est ad dampnum vel nocumentum parochianorum predictorum vel partium adiacentium si semita predicta obstruatur dum tamen alia semita ex parte australi predicte Semite latitudinem eiusdem Semite ad minus continents bene fiat ibidem ad eisiamentum parochianorum et aliorum transeuntium per semitam predictam concessimus pro nobis et heredibus nostris canonicis et monialibus predictis quod semitam obstruere et includere possint pro voluntate sua et eam sic obstructam et inclusam tenere sibi et successoribus suis inperpetuum dum tamen aliam semitam ex parte australi predicte semite latitudinem eiusdem semite ad minus continentem bene construi faciant ad eisiamentum parochianorum et transeuntium predictorum sicut predictum est In cuius rei testimonium has litteras nostras eisdem canonicis et monialibus fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Wyndesor vicesimo quinto die May anno regni nostri quinto