Charter Document - 05610222
Charter Number: | 05610222 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Robertus dictus Wade de Fulesthorp concessi dedi et presenti scripto confirmavi de me et heredibus meis Deo et beate Marie priori et conventui de Alving in liberam puram et perpetuam elemosinam unam acram prati cum omnibus pertinentiis in Trusthorp iacet in latitudine duarum perticarum cum pertica xvij pedum inter pratum Roberti filii Gileberti de Fulesth et pratum quod fuit domini Iohannis de Kele et abbuttat versus aquilonem super viam et versus austrum super pratum predicti Roberti Et ego predictus Robertus et heredes mei predictum pratum cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et asiamentis et cum libere introitu et exitu prefatis priori et conventui et cui illud assignare voluerint vel dimittere in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliquid terrenum aliquibus religiosis dari potest et teneri contra omnes homines warantizabimus et de omnibus adquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium []