Charter Document - 05610200
Charter Number: | 05610200 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec carta testatur quod Pigotus de Alvingham dedit et hac presenti carta confirmavit conventui de Alvingham duos selliones terre arabilis in territorio de Alvingham iacentes ex west parte eiusdem ville inter terram dicti conventus et terram que quondam fuit Reginaldi filii Pigoti et abuttant versus suth super terram dicti conventus et versus nort super Hougate tenendos et habendos libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum escambium pro tribus sellionibus in eodem territorio simul iacentibus ex west parte dicte [ville] inter terram Ade filii Hugonis ex una parte et terram Roberti Wind ex altera et abuttant versus suth super terram dicti conventus Predictus vero Pigotus et heredes sui predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes homines acquietabunt in perpetuum Predictus vero conventus predicto Pigoto et heredibus suis similiter warantizabunt Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo corroboravit